Note 293 — Chapter XX · (continued 3)
Reading edition
Citius multo veram logicam discunt qui mathematicorum demonstrationibus, quam qui logicorum syllogizandi præceptis legendis tempus conterunt, haud aliter quam parvuli pueri gressum formare discunt non præceptis sed sæpe gradiendo. C. iv., p. 30. Atque hæc sufficiunt, (he says afterwards) de syllogismo, qui est tanquam gressus philosophiæ; nam et quantum necesse est ad cognoscendum unde vim suam habeat omnis argumentatio legitima, tantum diximus; et omnia accumulare quæ dici possunt, æque superfluum esset ac si quis ut dixi puerulo ad gradiendum præcepta dare velit; acquiritur enim ratiocinandi ars non præceptis sed usu et lectione eorum librorum in quibus omnia severis demonstrationibus transiguntur. C. v., p. 35.