Note 263 — Chapter XX · (continued 2)
Reading edition
Dogmata ejus metaphysica, velut circa ideas a sensibus remotas, et animæ distinctionem a corpore, et fluxam per se rerum materialium fidem, prorsus Platonica sunt. Argumentum pro existentia Dei, ex eo, quod ens perfectissimum, vel quo majus intelligi non potest, existentiam includit, fuit Anselmi, et in libro “Contra insipientem” inscripto extat inter ejus opera, passimque a scholasticis examinatur. In doctrina de continuo, pleno et loco Aristotelem noster secutus est, Stoicosque in re morali penitus expressit, floriferis ut apes in saltibus omnia libant. In explicatione rerum mechina Leucippum et Democritum præeuntes habuit, qui et vortices ipsos jam docuerant. Jordanus Brunus easdem fere de magnitudine universi ideas habuisse dicitur, quemadmodum et notavit V. CC. Stephanus Spleissius, ut de Gilberto nil dicam, cujus magneticæ considerationes tum per se, tum ad systema universi applicatæ, Cartesio plurimum profuerunt. Explicationem gravitatis per materiæ solidioris rejectionem in tangente, quod in physica Cartesiana prope pulcherrimum est, didicit ex Keplero, qui similitudine palearum motu aquæ in vase gyrantis ad centrum contrusarum rem explicuit primus. Actionem lucis in distans, similitudine baculi pressi jam veteres adumbravere. Circa iridem a M. Antonio de Dominis non parum lucis accepit. Keplerum fuisse primum suum in dioptricis magistrum, et in eo argumento omnes ante se mortales longo intervallo antegressum, fatetur Cartesius in epistolis familiaribus; nam in scriptis, quæ ipse edidit, longè abest a tali confessione aut laude, tametsi illa ratio, quæ rationum dictionem explicat, et compositione nimirum duplicis conatûs perpendicularis ad superficiem et ad eandem paralleli, disertè apud Keplerum extet, qui eodem, ut Cartesius, modo æqualitatem angulorum incidentiæ et reflexionis hinc deducit. Idque gratam mentionem ideo merebatur, quod omnis prope Cartesii ratiocinatio huic innititur principio. Legem refractionis primum invenisse Willebroodum Snellium, Isaacus Vossius patefecit, quanquam non ideo negare ausim, Cartesium in eadem incidere potuisse de suo. Negavit in epistolis Vietam sibi lectum, sed Thomæ Harrioti Angli libros analyticos posthumos anno 1631 editos vidisse multi vix dubitant; usque adeo magnus est eorum consensus cum calculo geometriæ Cartesianæ. Sane jam Harriotus æquationem nihilo æqualem posuit, et hinc derivavit, quomodo oriatur æquatio ex multiplicatione radicum in se invicem, et quomodo radiorum auctione, diminutione, multiplicatione aut divisione variari æquatio possit, et quomodo proinde natura, et constitutio æquationem et radicum cognosci possit ex terminorum habitudine. Itaque narrat celeberrimus Wallisius, Robervalium, qui miratus erat, unde Cartesio in mentem venisset palmarium illud, æquationem ponere æqualem nihilo ad instar unius quantitatis, ostenso sibi a Domino de Cavendish libro Harrioti exclamasse, il l’a vu! il l’a vu! vidit, vidit. Reductionem quadratoquadratæ æquationis ad cubicam superiori jam sæculo invenit Ludovicus Ferrarius, cujus vitam reliquit Cardanus ejus familiaris. Denique fuit Cartesius, ut a viris doctis dudum notatum est, et ex epistolis nimium apparet, immodicus contemptor aliorum, et famæ cupiditate ab artificiis non abstinens, quæ parum generosa videri possunt. Atque hæc profecto non dico animo obtrectandi viro, quem mirificè æstimo, sed eo consilio, ut cuique suum tribuatur, nec unus omnium laudes absorbeat; justissimum enim est, ut inventoribus suus honos constet, nec sublatis virtutum præmiis præclara faciendi studium refrigescat. Leibnitz, apud Brucker, v. 255.