Note 210 — Chapter XX · (continued 2)
Reading edition
Etiam dubitabit quispiam potius quam objiciet, utrum nos de naturali tantum philosophia, an etiam de scientiis reliquis, logicis, ethicis, politicis, secundum viam nostram perficiendis loquamur. At nos certè de universis hæc, quæ dictasunt, intelligimus; atque quemadmodum vulgaris logica, quæ regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet, ita et nostra, quæ procedit per inductionem, omnia complectitur. Tam enim Historiam et Tabulas Inveniendi conficimus de ira, metu et verecundia et similibus, ac etiam de exemplis rerum civilium; nec minùs de motibus mentalibus memoriæ, compositionis et divisionis, judicii et reliquorum, quam de calido et frigido, aut luce, aut vegetatione aut similibus. Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam præparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus, ut logica vulgaris, sed et rerum naturam intueatur, ita mentem regimus ut ad rerum naturam se aptis per omnia modis applicare possit. Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis præcipimus. quæ ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem modum inveniendi nonnulla ex parte applicent. Nov. Org. i. 127.