Note 107 — Chapter XIX
Reading edition
Cap. 8. Nulla in re magis elucescit vis summi imperii, quam quod in ejus arbitrio est quænam religio publicè exerceatur, idque præcipuum inter majestatis jura ponunt omnes qui politicè scripserunt. Docet idem experientia; si enim quæras cur in Anglia Maria regnante Romana religio, Elizabetha vero imperante, Evangelica viguerit, causa proxima reddi non poterit, nisi ex arbitrio reginarum, aut, ut quibusdam videtur, reginarum ac parlamenti, p. 242.