Note 135 — Chapter XIX · (continued 2)
Reading edition
In quanam religione verè et piè Deum coli vetusti philosophi existimârunt? In unica Naturæ lege, quam ipsa Natura, quæ Deus est (est enim principium motûs), in omnium gentium animis inscripsit; cæteras vero leges non nisi figmenta et illusiones esse asserebant, non a cacodæmone aliquo inductas, fabulosum namque illorum genus dicitur a philosophis, sed a principibus ad subditorum pædagogiam excogitatas, et a sacrificulis ob honoris et auri aucupium confirmatas, non miraculis, sed scriptura, cujus nec originale ullibi adinvenitur, quæ miracula facta recitet, et bonarum ac malarum actionum repromissiones polliceatur, in futura tamen vita, ne fraus detegi possit, p. 366.