Note 8 — Chapter XVIII
Reading edition
Jacent curæ Polybianæ, et fortasse æternum jacebunt, neque enim satis commodus ad illa studia est locus. Epist. 705. Plura adderem, nisi omni librorum præsidio meorum deficerer. Quare etiam de commentariis Polybianis noli meminisse, quando rationes priorum meorum studiorum hoc iter mirificè conturbavit, ut vix sine suspirio ejus incepti possim meminisse, quod tot vigiliis mihi constitit. Sed neque adest mea bibliotheca, neque ea studia multum sunt ad gustum illius, cujus solius, quamdiu hic sum futurus, habenda mihi ratio. Ep. 704 (Feb. 1611). Rex optimus atque ευσεβεστατος rebus theologicis ita delectatur, ut aliis curis literariis non multum operæ impendat. Ep. 872. Ego quid hic agam, si cupis scire, hoc unum respondebo, omnia priora studia mea funditus interiisse. Nam maximus rex et liberalissimus unico genere literarum sic capitur, ut suum et suorum ingenia in illo detineat. Ep. 753.