Note 9 — Proœmium
Arcadius Avellanus translation
↑ Placet et alterum inscitiæ Germanicæ exemplum hic subiungere, verborum percunctor atque percontor. Germani existimant hæc unum et idem verbum esse, nec audent favere alterutri, tamen percunctor paullo plus iis placet. Res tamen hunc in modum se habet: percunctor est compositum ex per atque cunctor, aliquem quaestionibus demoror, detineo; alterum ex per et contor quod est ex contus, -i, h. e., longa pertica, longurius quo lintrem navigator amovet, aut quo profunditatem aquæ scrutatur, indagat, tentat; proinde, percontor est verbis indago, perquiro, quaero.