Note 5 — Proœmium
Arcadius Avellanus translation
↑ Modo etiam iam Germani agnoscunt et fatentur hunc errorem esse, sed tamen sequioris ætatis esse volunt, quum contrarium eius rei non modo ex Varrone sed etiam ex antiquioribus lapidibus constat. Kühner allegat inscriptionem Africanam IIIii sæculi ubi terminac(iones), et definiciones leguntur; item ex Lucania, sæculi IV, disposicionem et ex provintiis Gallicis sæc. VII-mi, negociator, recordacio, oracio, Stacius, deposicio; sed negat in MSSis suspitio, convitium, conditio, ditio recte scripta esse, sed per ci debebant scribi, quia sunt ex specio, convicium (ex convoco!! — quasi tunc non convocatio, aut convictio esset, quid absurdius?); at dogmata sunt demonstranda, non veritas quærenda.