← Table of contents
Insula thesauraria

Note 1 — Proœmium

Arcadius Avellanus translation

↑ Hoc est, ut nulla sit affectatio archaismi; ut scribamus Æ, Œ, æ, œ, non a e, o e, neque Ae, et Oe. Siquis tamen divisas vocales scribere malit AE, non Ae utatur, quia e non est secunda littera, sed pars primæ. Præterea, a e efferendus est a e, ut laevis, æ autem ut e, proinde lævis, enuntiamus ut levis, laevis autem ut la-e-vis, sed una syllaba. Hic fuit sermo vivus Populi Romani ultimus, hunc nos prosequimur, solam enuntiationem legitimam, et historice veram, quandoquidem ipse Populus Romanus, posthabita enuntiatione maiorum, hanc elegit, in hac acquievit ad mortem usque. Quid ergo fingamus nobis in phantasia Romam respublicanam, Ciceronianam, delirium ac phantasma ludimagistrorum, quin potius ditemus sermonem Romanum novis vocabulis, diffundamus sermonis usum, circulos Latinos condendo, ac novas litteras, periodica Gentium Latina edendo ac diffundendo.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings