Note 1 — Pars tertia
Arcadius Avellanus translation
↑ Singilio, -nis, m. In epistola Gallieni, in qua explicat quibus donis statuerit cum Imperatore Claudio in gratiam redire, quod hic magna ira incensus esset, quum ei relatum fuisset Gallienum vitam mollem ducere, sic legimus: — — “Misi autem ad eum —— Vestes diversas sedecim, Albam subsericam, paragaudem triuncem unam, Zanchas de nostris Parthicis paria tria, Singiliones Dalmatenses decem, &c.” Trebellius Pollio, Triginta Tyranni, Claud. circa finem. Singilionem itaque interpretor vestimentum internum (misit enim decem), infra tunicam gerendum, aut loco tunicæ, ad naturalem corporis calorem tuendum et conservandum contra subitanea frigora montium in Dalmatia.