← Table of contents
Insula thesauraria

Note 2 — Pars prima

Arcadius Avellanus translation

↑ “Sed quum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam (nempe quum Numantini se sub conditione dedere vellent, Interpres) eo necessitatum compulsi primum, ut destinata morte in prœlium ruerent, quum sese prius epulis, quasi inferiis, implevissent, carnis semicrude et cœliæ — sic vocant indigenam ex frumento potionem — L. Annæus Florus, Rerum Romanarum Epitome, Lib. ii, 18. — “Ex iisdem (frumentis) fiunt et potus, zythum in Ægypto, cœlia et cerea in Hispania, cerevisia et plura genera in Gallia, aliisque provintiis, quorum omnium spuma cutim fœminarum in facie nutrit;” C. Plinius Secundus, Historiæ Naturalis Libro xxii, 25, 164. — Potum Germanorum Corn. Tacitus sic memorat: “Potus humor ex hordeo et frumento, in quamdam similitudinem vini corruptus.” Hoc quidem accipitur de cerevisia, quod interpretes volunt esse verbum Gallicum. — “Exindeque profectus (Valens), oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e moris probra in eum iaciebantur, et iniuriose compellabatur, ut Sabaiarius. Est autem Sabaia ex hordeo, vel frumento in liquorem conversis paupertinus in Illyrico potus;” Ammianus Marcellinus xxvi, B — His denique Digesta addunt Camum (xxxiii, 4, 12.) — Hic itaque complexus sum cuncta nomina temetorum, quæ Græco verbo brassata, h. e., ecocta et elixa, dicuntur. Ex his unum et commune est omnibus Occiduis gentibus id, quod Franci vocant bière, Germani bier, Angli beer, reliqui biera, vel quid simile; quod quum nihil plus sit quam verbum Latinum, bibere, nec rem propriis verbis enuntiare valeant, verba Latina ita distribuenda putavi, ut per camum la bièra, per cæliam Anglorum “ale,” per sabaiam item Anglorum “porter,” intelligendum esset.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings