← Table of contents
Insula thesauraria

Note 3 — Pars prima

Arcadius Avellanus translation

↑ Sclopellum, -i, forma diminutiva e sclopetum, -i, arma igniaria, utique Romanis ignota, nomen effictum a scholasticis sæculi XIV, temporibus inventorum pulverum pyriorum e Romano vocabulo sclopus, sive scloppus, quod est onomatopœia, hoc est, imitatio soni, quem res displosa, aut manuum complosio, suberis e lagena evulsio edit. Illinc formatum est verbum scloppo, 1, r., hinc autem sclopetum, arma iaculatoria militum atque venatorum sclopellum autem minutum sclopetum, quod sive in theca coriacea, sive vero in sacculo geri solet.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings