← Table of contents
Insula thesauraria

Note 2 — Pars prima

Arcadius Avellanus translation

↑ Glebo, -nis, m., sic appello homines terricolas; qui terræ, ex obtutu nautarum, iusto plus hærent, nec mari vitam suam committere curant; sic nautæ per contumeliam vocant omnes qui vitae maritima assueti nec sunt, nec esse volunt. Gleba, -æ, autem est lutum coagulum ac siccum, aut humus globosa, quam aratores in arvis conterunt. In Anglia parochorum beneficia, præbenda, sive victus, qui constat ex agello, gleba vocatur. Gentes Slavicæ panem suum etiam glebam appellant.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings