Note 443 — SERMON V.[436]
Reading edition
"Deus novit cordis mei secreta: in dogmatis theologicis a novaturiendi prurigine (quam etiam supremi Judicis tribunal insiliens fidenter mihi tribuit theologiæ professor) adeo alienus sum, ut quæcunque catholicorum Patrum et veterum episcoporum consensu comprobata sunt, etiamsi meum ingeniolum ea non assequatur, tamen omni reverentia amplexurus sim. Nimirum non paucis experimentis monitus didiceram, cum adhuc juvenis Harmoniam scriberem, (quod mihi jam confirmata ætate persuasissimum est,) neminem catholico consensui repugnare posse, quin is (utcunque ipsi aliquantisper adblandiri videantur sacræ Scripturæ loca nonnulla perperam intellecta, et levicularum ratiuncularum phantasmata) tandem et Divinis Oraculis et sanæ rationi repugnasse deprehendatur."—Bp. Bull's Works, vol. iv. p. 313.