Note 308 — THE STORY OF THE "LONG-TAIL" MYTH
Reading edition
The authorities for this incident are:— (I) Rishanger, "Tunc accesserunt ad Philippum, Regem Franciae, quibus grata fuit regni turbatio; et ejus bilem contra Anglicos commoverunt, dicentes turpe fore sibi, gentique suae, ut a caudatis taliter tractarentur", p. 130-1. (II) The Chronicle of Lanercost, "Hoc anno orta est guerra in Neustria inter Francos et Anglos, apud Depe, dum cives illius loci inhumane Portuenses nostros caede et rapina afficiunt, occasione unius rudentis, quinimmo elatione sui principis provocati, videlicet, Karoli fratris Regis Franciae, qui odium conceperat gentis nostrae, eo quod non potuit fratrem proprium regno supplantare, Regis Edwardi consilio fulcitum in hoc parte. Nam, ut virus conceptum evidentius evomeret, multas peregrinis et scholasticis irrogavit molestias, quosdam etiam pauperes suspendio trucidavit, et canes vivos, eorum ut reputabat similes, lateribus eorum appendit", p. 150. (III) Henri Knighton, "Et cum (Normanni) die quadam sex naves anglicanas obvias habuissent, easdem hostiliter aggressi, duas ex ipsis continuo perimerunt, suspendentes homines in navibus ad trabes navium suarum, et sic per mare navigantes, nullam faciebant differentiam inter canem et Anglicum", vol. i, p. 336.