Note 341 — PART II
Reading edition
Prostrati sunt autem omnes Scotti et per undique sparsi ac desolati, decollati, incarcerati, suspensi, distracti, destructi, membratim separati, nisi ille solus fugitivus Robertus le Bruys, qui in latibulis circumvagat, sicut latro vel vispilio. Rex vero de eo nihil curans ipsum permittit errare ubicumque melius vitam suam possit salvare, quia cauda sua penitus amputatur.—Vol. iii, p. 191.