← Table of contents
In Byways of Scottish History

Note 365 — PART II

Reading edition

"Anglos quosdam caudatos esse. Suspicabar quod de Anglorum caudis traditur, nugatorium esse, nec hoc meminissem loco, nisi ipsi Anglicarum rerum conditores id serio traderent: nasci videlicet homines, instar brutorum animalium caudatos apud Strodum Angliae vicum, ad ripam fluvii Medueiae, qui Roffensem, sive Rocestrensem agrum alluit. Narrantque ejus vici incolas, jumento quod D. Thomas Canthuariensis episcopus insideret, per ludibrium caudam amputasse, ob idque divina ultione adnatas incolis ejus loci caudas, ut in hos fatidici regis carmen torqueri possit: 'Percussit eos (inquit) in posteriora eorum, opprobrium sempiternum dedit illis'. De hujusmodi caudis quidam in hunc modum lusit:—

Fertur equo Thomae caudam obtruncasse Britannos, Hinc Anglos caudas constat habere breveis."

—Angliae Descriptionis Compendium, per Gulielmum Paradinum Cuiselliensem, 1545, p. 69.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings