← Table of contents
In Byways of Scottish History

Note 364 — PART II

Reading edition

"Haec et talia eiusmodi ita regem Henricum moverunt, ut ira vehementer accensus, aliquando exclamavit: 'Me miserum, non possum in meo regno pacem cum uno sacerdoti habere? Nec quisquam meorum omnium est, qui hac molestia liberare velit?' Ex huiusmodi vocibus, fuerunt improbi nonnulli, quibus visa est occulta voluntas regis esse, ut Thomas é medio tolleretur, qui propterca velut hostis regis habitus, jam tum coepit sic vulgo negligi, contemni, ac odio haberi, ut cum venisset aliquando Strodum, qui vicus situs est ad ripam Medueiae fluminis, quod flumen Rocestriam alluit, eius loci incolae cupidi bonum patrem ita despectum ignominia aliqua afficiendi, non dubitarint amputare caudam equi, quem ille equitaret, seipsos perpetuo probro obligantes; nam postea, nutu Dei, ita accidit, ut omnes ex eo hominum genere, qui id facinus fecissent, nati sint instar brutorum animalium caudati. Sed ea infamiae nota jampridem una cum gente illa eorum hominum, qui peccarint, deleta est."—Ed. 1610, p. 214.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings