Note 355 — PART II
Reading edition
"Cum apud occidentales Saxones, in pago Dorsetensi, beatus Augustinus verbum vitae gentilibus praedicaret, venit in vicum quendam, ubi eum nemo suscipere vel ejus praedicationem audire voluit. Sed cùm in omnibus ei rebelles existerent, et cunctis quae ab eo dicebantur contradicerent, et omnia sinistrâ interpretatione obnubilare conarentur, quod dictu nefandum est, caudas piscium in ejus vestibus suere et supendere non timuerunt. Sed quod ipsi in Sancti patris injuriam facere crediderunt, sibi et suis posteris in dedecus sempiternum, et innocenti patriae verterunt in opprobrium. Nam percussit eos in posteriora, opprobrium sempiternum dans illis, ita ut in partibus pudendis, tam in ipsis quàm eorum successoribus, similes caudae nascerentur. Vocatur autem hujusmodi cauda ab indigenis patriâ linguâ Mughel; unde et villa, in qua beato Augustino hujusmodi irrogata est injuria, nomen sortita est Muglington, id est villa Muglingorum, usque in praesentem diem. Fertur etiam quòd, eorum exemplo, in provincia Merciorum, in villa quae Thamewyth dicitur, beato viro ab incolis loci simile dedecus factum fuerit; sed non impune: quia tam ipsi quam eorum posteri, sicut omnibus notum est, pari poena et opprobrio verecundati sunt. Simile postea accidit tempore exilii beati Thomae primatis Angliae, quod ad ejus opprobrium, ut aestimabant, sed mentita est iniquitas sibi, illi de Rocestria deturpaverunt et absciderunt caudam caballi ejus; unde et posteri eorum illic nati inventi sunt caudati."—Joannis Forduni Scotichronicon cum Supplementis et Continuatione Walteri Boweri, lib. ix, cap. 32; ed. Edin., 1747.