Note 740 — Chapter XIX · THE SABBATH AND FIRST-DAY DURING THE FIRST FIVE CENTURIES.
Reading edition
Imp. Constantinus A. Ad Maximum. Si quid de Palatio Nostro, aut ceteris operibus publicis, degustatum fulgore esse constiterit, retento more veteris observantiae. Quid portendat, ob Haruspicibus requiratur, et diligentissime scriptura collecta ad Nostram Scientiam referatur. Ceteris etiam usurpandae huius consuetudinis licentia tribuenda: dummodo sacrificiis domesticis abstineant, quae specialiter prohibita sunt. Eam autem denunciationem adque interpretationem, quae de tactu Amphitheatri scriba est, de qua ad Heraclianum Tribunum, et Magistrum Officiorum scripseras, ad nos scias esse perlatum. Dat. xvi. Kal. Jan. Serdicae Acc. viii. Id. Mart. Crispo ii. & Constantino ii. C. C. Coss. 821. Cod. Theodos. xvi. 10, 1.—Library of Harvard College.