Note 6 — EDITOR’S PREFACE.
William L. R. (William Leist Readwin) Cates translation
‘Cujus libelli latinitate donandi occasionem præbuit Petrus Caroli, Sorbonæ Parisiensis doctor atque prior.... Is igitur iniquis contra Farellum Viretum et Calvinum sparsis rumoribus, tandem eo prorupit ut palam illos viros, collegas et doctrina et moribus præstantissimos hæreseos accusaret, arianismi scilicet et sabellianismi, aliarumque talium pravitatum. Nulla alia tunc publica exstabant fidei ecclesiæ Genevensis monumenta præter illam (Farelli) quam diximus confessionem et Calvini catechismum quæ tamen utpote Gallici conscripta, ceteris Helveticis ecclesiis fere incognita erant. Calvinus itaque suum catechismum et Farelli confessionem latine loquentes fecit ut omnibus istis fratribus fidei doctrinam a se huc usque Genevæ traditam et falso hæreseos accusatam hac versione declararet.’