Note 21 — Chapter XXXVI · CADIZ. BATTLE OF BARROSA. DEATH OF ALBURQUERQUE.
Reading edition
The following epitaph upon Alburquerque, worthy of the author and of the subject, is the composition of Mr. Frere:—
“Impiger, impavidus, spes maxima gentis Iberæ, Mente rapax, acerque manu bellator, avita Institui monumenta novis attollere factis; Fortunâ comite, et virtute duce, omnia gessi; Nullâ in re, nec spe, mea sors incœpta fefellit. Gadibus auxilium tetuli, patriamque labentem Sustentavi; hæc meta meis fuit ultima factis, Quippe iras hominum meritis superare nequivi. Hic procul a patriâ vitæ datus est mihi finis, Sed non laudis item; gliscit nova fama sepulto, Anglorum quod testantur proceres populusque, Magno funus honore secuti, mœstitiâque Unanimes. Æterna, pater, sint fœdera, faxis, Quæ pepigi. Nec me nimium mea patria adempto Indigeat, nec plus æquo desideret unquam. Sint fortes alii ac felices, qui mea possint Facta sequi, semperque benignis civibus uti.”