Note 813 — Chapter XCVI · FROM THE LAMIAN WAR TO THE CLOSE OF THE HISTORY OF FREE HELLAS AND HELLENISM.
Reading edition
Cornelius Nepos, Phokion, 2. “Concidit autem maxime uno crimine: quod cum apud eum summum esset imperium populi, et Nicanorem, Cassandri præfectum, insidiari Piræo Atheniensium, a Dercyllo moneretur: idemque postularet, ut provideret, ne commeatibus civitas privaretur—huic, audiente populo, Phocion negavit esse periculam, seque ejus rei obsidem fore pollicitus est. Neque ita multo post Nicanor Piræo est potitus. Ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset, ille non modo neminem ad arma vocavit, sed ne armatis quidem præsse voluit, sine qua Athenæ omnino esse non possunt.”