← Table of contents
History of Greece, Volume 08 (of 12)

Note 572 — Chapter LXVII · THE DRAMA. — RHETORIC AND DIALECTICS. — THE SOPHISTS.

Reading edition

Stallbaum, Proleg. ad Platon. Protagor. p. 23: “Hoc vero ejus judicio ita utitur Socrates, ut eum dehinc dialecticâ subtilitate in summam consilii inopiam conjiciat. Colligit enim inde satis captiose rebus ita comparatis justitiam, quippe quæ a sanctitate diversa sit, plane nihil sanctitatis habituram, ac vicissim sanctitati nihil fore commune cum justitiâ. Respondet quidem ad hæc Protagoras, justitiam ac sanctitatem non per omnia sibi similes esse, nec tamen etiam prorsus dissimiles videri. Sed etsi verissima est hæc ejus sententia, tamen comparatione illâ a partibus faciei repetitâ, in fraudem inductus, et quid sit, in quo omnis virtutis natura contineatur, ignarus, sese ex his difficultatibus adeo non potest expedire,” etc.

Again, p. 24: “Itaque Socrates, missâ hujus rei disputatione, repente ad alia progreditur, scilicet similibus laqueis hominem deinceps denuo irretiturus.” ... “Nemini facile obscurum erit, hoc quoque loco, Protagoram argutis conclusiunculis deludi atque callide eo permoveri,” etc. ... p. 25: “Quanquam nemo erit, quin videat callide deludi Protagoram,” etc. ... p. 34: “Quod si autem ea, quæ in Protagorâ Sophistæ ridendi causâ e vulgi atque sophistarum ratione disputantur, in Gorgiâ ex ipsius philosophi mente et sententiâ vel brevius proponuntur vel copiosius disputantur,” etc.

Compare similar observations of Stallbaum, in his Prolegom. ad Theætet. pp. 12, 22; ad Menon. p. 16; ad Euthydemum, pp. 26, 30; ad Lachetem, p. 11; ad Lysidem, pp. 79, 80, 87; ad Hippiam Major. pp. 154-156.

“Facile apparet Socratem argutâ, quæ verbo φαίνεσθαι inest, diologiâ interlocutorem (Hippiam Sophistam) in fraudem inducere.” ... “Illud quidem pro certo et explorato habemus, non serio sed ridendi verandique Sophistæ gratiâ gravissimam illam sententiam in dubitationem vocari, ideoque iis conclusiunculis labefactari, quas quilibet paulo attentior facile intelligat non ad fidem faciendam, sed ad lusum jocumque, esse comparatas.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings