Note 465 — Chapter XVI
Reading edition
“Per Dominum cancellarium declaratum est quod cum non solum proceres spirituales verum etiam regia majestas ad unionem in precedentibus articulis conficiendam multipliciter studuerunt et laboraverunt ita ut nunc unio in eisdem confecta sit regia igitur voluntatis esse ut penale aliquod statutum efficeretur ad coercendum suos subditos, ne contra determinationem in eisdem articulis confectam contradicerent, aut dissentirent, verum ejus majestatem proceribus formam hujusmodi malefactorum hujusmodi committere. Itaque ex eorum communi consensu concordatum est quod Archiepiscopus Cant., Episcopus Elien., Episcopus Menevensis et Doctor Peter, unam formam cujusdam actus, concernentem Punitionem hujusmodi malefactorum dictarent et componerent similiterque quod Archiepisc. Ebor., Episc. Dunelm., Episc. Winton et Doctor Tregonwell alteram ejusmodi effectus dictitarent et componerent formam.”—Lords Journals, 31 Henry VIII.