← Table of contents
History of England from the Fall of Wolsey to the Death of Elizabeth. Vol. III

Note 431 — Chapter XV · (continued 2)

Reading edition

Epist. Reg. Pol. Vol. II. p. 191, &c. The disappointment of the Roman ecclesiastics led them so far as to anticipate a complete apostacy on the part of Charles. The fears of Cardinal Contarini make the hopes so often expressed by Henry appear less unreasonable, that Charles might eventually imitate the English example. On the 8th of July, 1539, Contarini writes to Pole:—

“De rebus Germaniæ audio quod molestissime tuli, indictum videlicet esse conventum Norimburgensem ad Kal. Octobris pro rebus Ecclesiæ componendis, ubi sunt conventuri oratores Cæsaris et Regis Christianissimi; sex autem pro parte Lutheranorum et totidem pro partibus Catholicorum, de rebus Fidei disputaturi; et hoc fieri ex decreto superiorum mensium Conventûs Francford; in quo nulla mentio fit, nec de Pontifice, nec de aliquo qui pro sede Apostolicâ interveniret. Vides credo quo ista tendunt. Utinam ego decipiar; sed hoc prorsus judico; etsi præsentibus omnibus conatibus regis Angliæ maxime sit obstandum, tamen non hunc esse qui maxime sedi Apostolicæ possit nocere; ego illum timeo quem Cato ille in Republicâ Romanâ maxime timebat, qui sobrius accedit ad illam evertendam; vel potius illos timeo (nec enim unus est hoc tempore) et nisi istis privatis conventibus cito obviam eatur, ut non brevi major scissura in ecclesiâ cum majori detrimento autoritatis sedis Apostolicæ oriatur, quam multis sæculis fuerit visa, non possum non maxime timere. Scripsit ad me his de rebus primus nuncius ex Hispaniâ; et postea certiora de iisdem ex Reverendissimo et Illustrissimo Farnesio cum huc transiret cognovi cui sententiam meam de toto periculo exposui. Ego certe talem nunc video Ecclesiæ statum, ut si unquam dixi ullâ in causâ cum Isaiâ, mitte me, nunc potius si rogarer dicerem cum Mose, Dominus mitte quem missurus es.”—Epist. Reg. Pol. Vol. II. p. 158.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings