← Table of contents
History of England from the Fall of Wolsey to the Death of Elizabeth. Vol. II

Note 476 — Chapter IX · (continued 2)

Reading edition

Ego colendissime Patrone (si scribere licet quod sentio) non nihil nocere puto amicitiæ ineundæ et confirmandæ inter serenissimum Regem nostrum et Principes Germanos, nimiam serenissimi Regis nostri prudentiam. Germanorum animi tales sunt ut apertam et simplicem amicitiam colant et expetant. Ego quoque Germanos Principes super hâc causâ sæpius expostulantes audivi, ut qui suspensam hanc et causariam amicitiam not satis probarent. Dixerunt enim hâc re fieri ut plerique alii fœdus secum inire detrectarent et refugerunt qui id ultro factum fuerant si serenissimum Angliæ Regem aperte stare cernerent.—Mount to Cromwell: State Papers, Vol. VII. p. 625.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings