Note 19 — Chapter I
Reading edition
‘Eadwardus, rex Angliæ, intravit Scotiam cum magno exercitu equitum et peditum, ac navium multitudine copiosa, duodecimo die mensis Augusti, et usque villam de Edinburgh pervenit.’ … ‘Spoliatis tamen tunc in reditu Anglorum et prædatis monasteriis Sanctæ Crucis de Edinburgh et de Melros, atque ad magnam desolationem perductis. In ipso namque monasterio de Melros dominus Willelmus de Peblis, ejusdem monasterii Prior, unus etiam monachus tunc infirmus, et duo conversi cæci effecti, in dormitorio eorundem ab eisdem Anglis sunt interfecti, et plures monachi lethaliter vulnerati. Corpus Dominicum super magnum altare fuit projectum, ablatâ pixide argenteâ in quâ erat repositum. Monasterium de Driburgh igne penitùs consumptum est et in pulverem redactum. Ac alia pia loca quamplurima per prædicti regis violentiam ignis flamma consumpsit: quod, Deo retribuente, eisdem in prosperum non cessit.’ Fordun's Scotichronicon, vol. ii. p. 278. ‘In redeundo sacra juxta ac prophana spoliata. Monasteria Driburgum et Mulrossia etiam cæsis monachis infirmioribus, qui vel defectu virium, vel senectutis fiducia soli remanserant, incensa,’ Buchanan's Rerum Scoticarum Historia, lib. viii. p. 219.