Note 553 — Chapter VII
Reading edition
After referring to Isaiah, he adds: ‘Præter, inquam, hæc omnia, ex historiis et optimorum temporum exemplis videmus pios principes procurationem ecclesiarum ab officio suo nunquam putasse alienam.
‘Moses civilis magistratus, ac ductor populi, omnem religionis, et sacrorum rationem, et accepit a Deo, et populo tradidit, et Aaronem episcopum de aureo vitulo, et de violata religione, vehementer et graviter castigavit. Josue, etsi non aliud erat, quàm magistratus civilis, tamen cùm primùm inauguraretur et præficeretur populo, accepit mandata nominatim de religione, deque colendo Deo.
‘David rex, cùm omnis jam religio, ab impio rege Saule prorsus esset dissipata, reduxit arcam Dei, hoc est, religionem restituit: nec tantùm adfuit ut admonitor aut hortator operis, sed etiam psalmos et hymnos dedit, et classes disposuit, et pompam instituit, et quodammodo præfuit sacerdotibus.
‘Salomon rex ædificavit templum Domino, quod ejus pater David animo tantùm destinaverat: et postremò orationem egregiam habuit ad populum de religione, et cultu Dei; et Abiatharum episcopum postea summovit, et in ejus locum Sadocum surrogavit.’ Apolog. Eccles. Anglic. pp. 161, 162.