Note 26 — ABELARD AND ELOISA.
Reading edition
Frustra utrumque geritur quod amore Dei non agitur. In omni autem Deus scit, vitæ meæ statu, te magis adhuc offendere quam Deum vereor. Tibi placere amplius quam ipsi appeto. Tua me ad religionis habitum jussio, non divina traxit dilectio. Vide quam infelicem et omnibus miserabiliorem ducam vitam, si tanta hic frustra substineo: nihil habitura remunerations in futuro!!