← Table of contents
Historia de los Judíos en España

Note 48 — HISTORIA DE LOS JUDIOS EN ESPAÑA, desde los tiempos de su establecimiento hasta principios del presente siglo. (continued 2)

Reading edition

Et ergo Astruch Levi cum debita humilitate, subjectione et reverentia Reverendissime Paternitatis et Dominationis Domini Cardinalis, aliorumque Reverendorum Patrum, et Dominorum hic præsentium respondeo, dicens: Quod licet auctoritates Thalmudice contra Thalmud tam per Reverendissimum meum Dominum Eleemosynarium quam per honorabilem Magistrum Hyeronimum allegate sicut ad literam jacent, male sonent; partim quia prima facie videntur heretice, partim contra bonos mores, partim quia sunt erronee; et quamvis per traditionem meorum Magistroram habuerim, quod ille habeant, vel possint alium sensum habere: fateor tamen, illum me ignorare. Ideo dictis auctoritatibus nullam fidem adhibeo, nec auctoritatem aliqualem, nec illis credo, nec ea quidem defendere intendo, et quamcumque responsionem per me superius datam huic mee ultime respontioni obviantem illam revoco, et pro non dicta habeo in eo solum in quo huic contradixit. Omnibus judæis et Rabbinis totius congregationis ibidem præsentibus (Rabbi Ferrer et Rabbi Joseph Alvo dumtaxat exceptis) magna voce clamantibus, et dicentibus. Et nos in dicta cedula concordamus et illi adheremus.—Cédula de Rabí Astruch, presentada por sí i en nombre de los demás judíos conversos en la Asamblea de Tortosa.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings