← Table of contents
Historia de los Judíos en España

Note 67 — HISTORIA DE LOS JUDIOS EN ESPAÑA, desde los tiempos de su establecimiento hasta principios del presente siglo. (continued 2)

Reading edition

Llorente.—Historia crítica de la Inquisicion.—Piezas justificativas n.º 3.—Quod autem dubitare videris nos forsan existimare cum in perfidos illos qui christianum nomen ementiti, Christum blasphemant et judaica perfidia crucifigunt, quando ad unitatem redigi nequeant, tan severe animadvertere cures, ambitione potius et bonorum temporalium cupiditate quam zelo fidei et catholicæ veritatis vel Dei timore, certo scias ne ullam quidem apud nos ejus rei fuisse suspicionem. Quod si non defuerint qui ad protegendum corum scelera multa susurrarint, nihil tamen sinistri de tua vel præfati charisimi filii nostri consortis tui illustris devotione persuadere nobis potuit. Nota est nobis sinceritas et pietas vestra, atque in Deum religio. Non credimus omni spiritui. Si alienis querelis aures, non tamen mentem præstamus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings