Note 86 — LIVRE I Les Premiers Mérovingiens
Reading edition
Per idem tempus Arbogastes comes adversus gentem suam, hoc est Francorum, bellum paravit, atque pugnando non parvam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacem firmavit. Sed cum in convivio a regibus gentis suae interrogaretur utrum sciret Ambrosium, et respondisset nosse se virum et diligi ab eo, atque frequenter cum illo convivari solitum, audivit : Ideo vincis, comes, quia ab illo viro diligeris, qui dicit soli : Sta, et stat. (Paulin. Vita Ambrosii dans Mign. P. L. t. XIV, col. 39.)