Note 22 — INTRODUCTION
Reading edition
Voici le passage auquel je fais allusion :
Orationem quam Chlodovechum, Sigiberto et ejus filiis interfectis, ad Ripuarios habuisse refert, non solum longiorem sed etiam talem exhibet quæ rerum conditioni optime conveniat. Chlodovechus enim ut vir magnae quidem victoriâque confirmatæ auctoritatis loquitur, et ducem quem socii sequantur, Ripuariis se praebet, nec tamen regem divinitus constitutum se gerit. Huc quum accedat, quod hâc in oratione nomen Chloderici. Sigiberti filii, appellatur, atque Chlodovechi parentes hi dicuntur, denique Chlodovechus in Scaldi flumine hoc tempore vexisse memoretur, quas res omnes Gregorius narrando non exhibet. His permoti peculiarem esse causam judicamus quâ factum sit ut aliis lautior haec oratio nobis reservata sit. Quæ causa haud scio an ea fuerit, quod scriptam eam Gregorius invenerit : nisi quis carmina Germanorum proferre malit. Kries, De Gregorii Turon. vitâ et scriptis. Breslau 1839, p. 53.