Note 469 — AMATEURS ALLEMANDS
Reading edition
Œuvres de Pirckheimer, p. 26. Voici le texte latin de l'élégie:
Qui mihi tam multis fueras junctissimus annis, Alberte, atque meæ maxima pars animæ: Quo cum sermones poteram conferre suaves, Tutus et in fidum spargere verba sinum: Cur subito infelix mærentem linquis amicum, Et celeri properas non redeunte pede? Non caput optatum licuit, non tangere dextram, Ultima nec tristi dicere verba vale. Sed vix tradideras languentia membra grabato, Quum mors accelerans te subito eripuit. Eheu, spes vanas! heu mens ignare malorum! Quam lapsu celeri cuncta repente cadunt! Omnia pro merito dederat fortuna secunda, Ingenium, formam, cum probitate fidem. Omnia sed rursus celeri mors abstulit ausa: Tollere sed laudes improba non potuit. Virtus namque manet Dureri, atque inclyta fama, Splendebunt donec sidera clara polo. I decus, i nostræ non ultima gloria gentis, Ductore et Christu cælica regna pete. Illic non vano gaudebis semper honore, Pro meritis felix, præmia digna ferens: Dum nos hic fragiles erramus mortis in umbra, Et cymba instabili labimur in pelago. Tamdem quum annuerit clementis gratia Christi Nos quoque idem te post ingrediemur iter. Interea mœsti lachrymas fundamus amico, Nil quibus afflictis dulcius esse potest; Accedantque preces, summum placare tonantem Quæ possint, quidquam si pia vota valent. Et ne quid tumulo desit, spargamus odores, Narcissum, violas, lilia, serta, rosas. Felix interea somno requiesce beato, Dormit enim in Christo vir bonus, haud moritur.