Note 328 — APPENDIX, No. III.
Reading edition
Footnote 328: Bibl. Reg. 13, C. i. 10. An. 13 Hen. IV. "Eodem anno in Crastino Animarum incepit parliamentum apud Westmonasterium. Et quia Rex ratione suæ infirmitatis non poterat in personâ propriâ interesse, assignavit et ordinavit in nomine suo fratrem suum Thomam Beuforde, Cancellarium tunc Angliæ, ad inchoandum, continuandum, et prorogandum; in quo parliamento Henricus Princeps desidevavit à patre suo regni et coronæ resignacionem, eo quod pater ratione ægritudinis non poterat circa honorem et utilitatem regni ulteriùs laborare; sed sibi in hoc noluit penitùs assentire; ymmo regnum unà cum coronâ et pertinenciis, dummodo haberet spiritus vitales, voluit gubernare: unde Princeps quodammodo cum suis consiliariis aggravatus recessit; et posteriùs quasi pro majori parte Angliæ omnes proceres suo dominio in humagio et stipendio copulavit. In eodem parliamento moneta tam in auro quam in argento fuerat aliqualiter in pondere minorata ex causà permutationis extraneorum, qui in suis partibus ratione cambii magnum sibi cumulabant emolumentum, et Regi et suis mercatoribus Angligenis in magnum dispendium et detrimentum, &c."(back)