Note 301 — Chapter XIV
Reading edition
Footnote 301: "Quo die fuit tempestas nivis maxima, cunctis admirantibus de temporis asperitate; quibusdam novelli Regis fatis impingentibus aeris turbulentiam, velut ipse futurus esset in agendis frigidus, in regimine regnoque severus. Aliis mitiùs de personâ Regis sapientibus, et hanc aeris intemperiem interpretantibus omen optimum, quòd ipse videlicet nives et frigora vitiorum faceret in regno cadere, et serenos virtutum fructus emergere; ut posset effectualiter à suis dici subditis, 'Jam enim hyems transiit, imber abiit et recessit.' Qui reverâ, mox ut initiatus est regni infulis, repente mutatus est in virum alterum, honestati, modestiæ, ac gravitati studens, nullum virtutum genus omittens quod non cuperet exercere. Cujus mores et gestus omni conditioni, tàm religiosorum quàm laicorum, in exempla fuere." (back)