Note 4 — Nomadicus.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
↑ Vox rhailân notat haud dubie infantem, quem lactat mater gravida, convenitque cum dsu’lrammah vel dsu’ltamimah, quod infantibus amuleta appendi solebant. Meija nomen multis mulieribus commune erat, ortum a mavâ, ult. rad. j. pro mâha, ut reija a ravâ, ult. rad. j., significansque aqueam vel, cum mâ etiam lac signet, e. g. in Freytagii Hamasa, laeteam. Erat vero etiam Rhailan nomen poetae clarissimi, qui alias audit Dsu’lrammah, Meija autem nomen amatae ejus, cujus quam memor fuerit, ab ipso descriptum invenimus in Tharaphae Moallaka ed. Reiske p. 120. Utrumque respexisse videtur Hariri.