Note 213 — DISCORSO IX. ERESIA SCIENTIFICA E LETTERARIA. PAGANIZZAMENTO DELL'ARTE, DELLA VITA. ERESIA POLITICA.
Reading edition
His ita se habentibus, mihi (salva saniori sententia) in hac materia dicendum videtur quod quæstio de immortalitate animæ est neutrum problema, sicut etiam de mundi æternitate: mihi autem videtur quod nullæ rationes naturales adduci possunt cogentes animam esse immortalem, minusque probantes animam esse mortalem, sicut quam plures doctores declarant: quapropter dicemus sicut Plato, de legibus, certificare de aliquo cum multi ambigunt, solius est Dei; cum itaque tam illustres viri inter se ambigant, nisi per Deum hoc certificari posse existimo. De immortalitate animæ, pag. 124. Animam esse immortalem articulum est fidei, ut patet per symbolum apostolorum et Athanasii. Si quæ rationes probare videntur mortalitatem animæ, sunt falsæ et apparentes, cum prima lux et veritas ostendant oppositum; si quæ videntur probare ejus immortalitatem, veræ quidem sunt et lucidæ, sed non lux et veritas; quare hæc sola via inconcussa et stabilis est, cæteræ vero sunt fluctuantes. Ib. p. 128.