Note 14 — DISCORSO I. FONDAZIONE E STABILIMENTO DELLA CHIESA.
Reading edition
Quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat. Sicut misit me Pater et ego mitto vos; accipite Spiritum Sanctum; si cujus remiseritis peccata remittentur illi, si cujus teneritis, tenebuntur; tamen, ut unitatem manifestarent, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et cæteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio præditi et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur ut una Christi ecclesia, et cathedra una monstretur. Cipr. ib.