← Table of contents
Giovanni Boccaccio, a Biographical Study

Note 339 — Chapter VIII

Reading edition

Here is part of the Eclogue which will be useful to us:—

"Fleverunt montes Argum, flevere dolentes Et Satyri, Faunique leves, et flevit Apollo. Ast moriens silvas juveni commisit Alexo, Qui cautus modicum, dum armenta per arva trahebat, In gravidam tum forte lupam, rabieque tremendam Incidit impavidus, nullo cum lumine lustrum Ingrediens, cujus surgens sævissima guttur Dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli, Donec et occulto spirasset tramite vita. Hoc fertur, plerique volunt quod silva leones Nutriat haec, dirasque feras, quibus ipse severus Occurrens, venans mortem, suscepit Adonis . . . . . . . sed postquam Tityrus ista Cognovit de rupe cava, quæ terminat Istrum, Flevit, et innumeros secum de vallibus altis Danubii vocitare canes, durosque bubulcos Infrendes coepit, linquensque armenta, suosque Saltus, infandam tendit discerpere silvam Atque lupam captare petit, flavosque leones, Ut poenas tribuat meritis, nam frater Alexis Tityrus iste fuit. Nunquid vidisse furentum Stat menti, ferro nuper venabula acuto Gestantem manibus, multos et retia post hunc Portantes humeris, ira rabieque frementes, Hac olim transire via."

Eclog. III, p. 267 (ed. Firenze, 1719).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings