Note 135 — Drittes Buch. Die Seewege nach Indien. (continued 3)
Reading edition
Plinius, hist. nat. VI. Extra ostium Indi Chryse et Argyre fertiles metallis, ut credo. Nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque iis solum esse, haud facile crediderim. — Pomp. Mela, de situ orbis VII, 7. Ad Tamum (ein unbestimmbares Vorgebirge) insula est Chryse, ad Gangen Argyre, altera aurei soli (ita veteres tradidere), altera argentei; atque ut maxime videtur aut ex re nomen, aut ex vocabulo fabula est. — Solinus, ed. Mommsen, p. 266, 11. Extra Indi ostium sunt insulae duae Chryse et Argyre adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas aurea sola habere prodiderint et argentea. — Isidor, Etymolog. XIV, cap. 3. Chryse et Argyre auro et argento fecundae. Hi sunt et montes aurei, quas adire propter dracones et gryphos et immensorum hominum monstra impossibile est. — Ravennatis Cosmogr. ed. Pinder et Parthey p. 419. 420. In Oceano vero Indio sunt diversae insulae: Argire... Item est insula in eandem partem in eodem Oceano, quae dicitur Chrisi, id est aurosa. — Hrabanus Maurus, De Universo XII, 5. Crysae et Argyrae insulae in Indico oceano dictae. — Hugo von St. Victor, Excerpt. prior. III, cap. 7. Argyria, Chrysa. — Petrus de Alliaco, Imago mundi, cap. XV. Crisa et Argire auro et argento fecundae.