← Table of contents
Galileo and His Judges

Note 3 — Chapter II

Reading edition

“Principium 7m.—Sancta Sedes Apostolica cui divinitus commissa est custodia depositi, potestas pascendi universam Ecclesiam ad salutem animarum, potest sententias theologicas vel quatenus cum theologicis nectuntur proscribere ut sequendas vel proscribere ut non sequendas, non unice ex intentione definitivâ sententiâ infallibiliter decidendi veritatem, sed etiam absque ilia ex necessitate et intentione vel simpliciter vel pro determinatis adjunctis prospiciendi securitati4 doctrinæ Catholicæ. In hujusmodi declarationibus licet non sit doctrinæ veritas infallibilis, quia hanc decidendi ex hypothesi non est intentio; est tamen infallibilis securitas. Securitatem dico tum objectivam doctrinæ declaratæ [vel simplicitea vel pro talibus adjunctis], tum subjectivam quatenus omnibus tutum est eam amplecti, et tutum non est, nec absque violatione debitæ submissionis erga magisterium divinitus constitutum fieri potest, ut eam amplecti recusent.

“Coroll. C. Falsum est, auctoritatem propter quam debeatur assensus intellectus, solam esse auctoritatem Dei revelantis seu Ecclesiæ vel Pontificis infallibiliter definientis; sunt enim gradus assensus religiosi multiplices. In præsenti distinguendus est assensus fidei proprie et immediate divinæ propter auctoritatem Dei revelantis; assensus fidei quam supra diximus mediate divinam propter auctoritatem infallibilitur definientis doctrinam ut veram non tamen ut revelatam; assensus religiosus propter auctoritatem universalis providentiæ ecclesiasticæ in sensu declarato.”—De Divina Traditione et Scriptura, p. 116, et seq. Ed. 1870.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings