← Table of contents
Fundamental Philosophy, Vol. 1 (of 2)

Note 29 — Chapter XXX

Henry F. (Henry Francis) Brownson translation

Respondeo dicendum, quod in Verbo importatur respectus ad creaturam. Deus enim cognoscendo se, cognoscit omnem creaturam. Verbum igitur in mente conceptum est representativum omnis ejus, quod actu intelligitur. Unde in nobis sunt diversa verba, secundum diversa, quæ intelligimus. Sed quia Deus uno actu et se, et omnia intelligit, unicum verbum ejus est expressivum, non solum Patris sed etiam creaturarum. Et sicut Dei scientia, Dei quidem est cognoscitiva tantum, creaturarum autem cognoscitiva et factiva; ita verbum Dei, ejus quod in Deo Patre est, est expressivum tantum, creaturarum vero est expressivum et operativum, et propter hoc dicitur in Psal. 32; Dixit, et facta sunt, quia importatur in Verbo ratio factiva eorum quæ Deus facit. Summa Theologiæ, P. 1a, Qa, 34a, A 3o.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings