Note 41 — The Patarines of Milan.
Reading edition
"Audivimus quod quidam Episcoporum apud vos commorantium, aut sacerdotes, et diaconi, et subdiaconi, mulieribus commisceantur aut consentiant aut negligant. His præcipimus vos nullo modo obedire, vel illorum præceptis consentire, sicut ipsi apostolicæ sedis præceptis non obediunt neque auctoritati sanctorum patrum consentiunt." "Quapropter ad omnes de quorum fide et devotione confidimus nunc convertimur, rogantes vos et apostolicâ auctoritate admonentes ut quidquid Episcopi dehinc loquantur aut taceant, vos officium eorum quos aut simoniace promotos et ordinatos aut in crimine fornicationis jacentes cognoveritis, nullatenus recipiatis."—Letter to the Franconians (Baluze, Misc. vii. p. 125).