Note 1 — Tractatus secundus
Reading edition
Signa granorum, quibus fideles numerum orationum suarum numerant, quae dicuntur vulgariter paternoster latine dicuntur patriloquia, neutro genere, hoc patriloquium; sic enim nominat signa illa venerabilis dominus Johannes de Lamshaym Canonicus Regularis in Hirsgarten prope Wormatim, in libello de Fraternitate Rosarii B. Mariae virginis, quem edidit, Cap. 6.