Note 21 — Chapter II
Reading edition
"Etenim, ferventi actatis calore, Anatomica aggressus, licet circa peculiaria fuerim solicitus, in perfectioribus tamen haec rimari sum ausus. Verum, cum haec propriis tenebris obscura jaceant, simplicium analogismo egent; inde insectorum indago illico arrisit; quae cum et ipsa suas habeat difficultates ad Plantarum perquisitionem animum postremo adjeci, ut diu hoc lustrato mundo gressu retroacto Vegetantis Naturae gradu, ad prima studia iter mihi aperirem. Sed nec forte hoc ipsum sufficiet cum simplicior Mineralium Elementorumque mundus praeire debeat. At in immensum excrescit opus, et meis viribus omnino impar," Opera Omnia, i., p. 1, London, 1686.