← Table of contents
Facts and Speculations on the Origin and History of Playing Cards

Note 72 — Chapter II · INTRODUCTION OF CARDS INTO EUROPE.

Reading edition

"Aleæ nomen quamvis pro omni ludo, qui in varietate fortunæ consistat, sumi queat juxta sententiam, vel opinionem aliquot scriptorum; quorum è numero est Joannes Azorius in tertia parte Institutionum Moralium, dicens: 'Aleæ ludus comprehendit Ludum Chartarum Lusoriarum, Taxillorum, Tabularum, et Sortium.' Propriè tamen, ut ait Jacobus Spiegelius, accipi solet pro Tesseris, quæ Tali etiam, vel Taxilli, et vulgò Dadi vocitantur: Tesseræ autem, Tali, vel Taxilli, et Cubi, vel Dadi, sunt idem, diversi vero quantum ad numerum laterum et punctorum.... Non desunt alii, qui Aleæ nomen pro Chartis Lusoriis passim intelligendum esse velint, ut Polydorus Virgilius, et alii scribunt."—Commentarius contra Ludum Alearum, Chartarum scilicet ac Taxillorum; a Fratre Angelo Roccha, Episcopo Tagastensi, p. 2, 4to. Romæ, 1616.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings