Note 59 — III. THE GENERAL AND MEDICAL TREATMENT OF THE DYING.
Reading edition
Holland, ut supra, p. 518. To the same effect writes Dr. James Gregory of this remedy, “Neque dubium est, utcunque periculosus videatur usus talis medicamenti vix non venenati; ægros plus fere incommodi et damni percepisse a nimis parva, quam a nimia ejus quantitate. Medici igitur est, medicamentum adeo validum et sæpe perniciosum caute et prudenter adhibere, et in illis tantum morbis ad id confugere, qui aliquid istiusmodi plane requirunt; ubi vero talis necessitas urget, oportet remedium libere et cum fiducia præscribere; tunc enim non sperare modo potest, sed fere polliceri, se effectum illum salutarem, quem cupit, per suum medicamentum esse præstiturum. Quod si timide et nimis parce datum fuerit, longe alium effectum habebit, et iisdem ægrotis haud parum nocebit, quibus largius datum multum profuisset.” (Conspectus Medicinæ Theoreticæ, § MCCXXII.)