Note 52 — Chapter X
Reading edition
Otium divos rogat in patenti Prensus Ægeo, simul atra nubes Condidit Lunam, neque certa fulgent Sidera nautis. Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetrâ decori, Grosphe, non gemmis, neque purpurâ ve- nale, nec auro. Non enim gazæ, neque Consularis Summovet lictor miseros tumultus Mentis, et curas laqueata circum Tecta volantes. Vivitur parvo bene, cui paternum Splendet in mensâ tenui salinum: Nec leves somnos Timor aut Cupido Sordidus aufert. Quid brevi fortes jaculamur ævo Multa? quid terras alio calentes Sole mutamus? Patriæ quis exul, Se quoque fugit? Scandit æratas vitiosa naves Cura, nec turmas equitum relinquit, Ocyor cervis, et agente nimbos Ocyor Euro. Lætus in præsens animus, quod ultra est Oderit curare; et amara lento Temperat risu. Nihil est ab omni Parte beatum. Abstulit clarum cita mors Achillem: Longa Tithonum minuit senectus: Et mihi forsan, tibi quod negârit, Porriget hora. Te greges centum, Siculæque circum Mugiunt vaccæ: tibi tollit hinnitum Apta quadrigis equa: te bis Afro Murice tinctæ. Vestiunt lanæ: mihi parva rura, et Spiritum Graiæ tenuem Camœnæ Parca non mendax dedit, et malignum Spernere vulgus. Hor. Od. 2, 16.